Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de molli ac pingui luto ab eoque primo natam esse artem statuas et simulacra fingendi, siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui et noui deorum cultus esse coeperunt.

sic ueritas fucata. mendacio est et illut quod a deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, coepit adscribi. ceterum fictio ueri ac uiui hominis e limo dei est.

quod Hermes quoque tradit, qui non tantum hominem ad imaginem dei factum esse dixit a deo, sed etiam illut explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra. formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat..