Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at uero si qua necessitas grauis presserit, tunc deum recordantur: si belli terror infremuit, si morborum pestifera uis incubuit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauit, si saeua tempestas, si grando ingruit., ad deum confugitur, a deo petitur auxilium, deus ut subueniat oratur.
si quis in mari uento saeuiente iactatur, hunc inuocat, si quis aliqua ui adflictatur, hunc potius inplorat, si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus uictum precibus exposcit, deum solum obtestatur, per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit.
numquam igitur dei meminerunt, nisi dum in malis sunt: postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt, his libant, his sacrificant, hos coronant.
deo autem quem in ipsa necessitate implorauerant, ne uerbo quidem gratias agunt. adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria uero ut uitia omnia sic inpietas aduersus deum nascitur.
quanam istut ex causa fieri putemus nisi esse aliquam peruersam potestatem, quae ueritati sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unum ac perpetuum sit opus offundere tenebras et hominum caecare mentes, ne lucem uideant, ne denique in caelum aspiciant ac naturam corporis sui seruent?