Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et tamen huic inpietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possint inpietatis suae qui non adgnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est?

nam et cum iurant et cum optant et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed deum nominant: adeo ueritas ipsa cogente natura etiam ab inuitis pectoribus erumpit.