Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hinc utique ἄνθρωπον Graeci appellauerunt, quod sursum spectet. ipsi ergo sibi renuntiant seque hominum nomine abdicant qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum quod recti sumus sine causa homini adtributum putant.
spectare nos caelum deus uoluit utique non frustra. nam et aues et ex mutis paene omnia caelum uident, sed nobis proprie datum est caelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut deum, cuius illa sedes est, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit qui aes aut lapidem, quae sunt terrena, ueneratur.
est autem prauissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum [*](EPITOME 12-99, 7] c. 20, 9-11. ) [*](AUCTORES 9 ss.] Ouid. Metam. I 84 ss. ) [*](EXPILATOBES § 15-17] Isidor. orig. XI 1, 5 s. ) [*]( a B(G)RSHPV] 1 exppetent B, spectant H, spectent P qui H, qu⌈i⌉a P2 2 autem] autem cum RSH rectus sublimis uultus om. P 3 ⌈dο̑⌉ By aperit B\', corr. B3 4 rationes P1, corr. P3 caelestem H 5 ille o noster SH 7 nero] u er. S 8 artifices ut uid. B\', in ras. corr. B2 erexerit R optima F1 significauit cod. Gothan. 9 pronaquae (exp. m. 2) P expectent Bx, corr. B3 10 *os (b er.) P hominis Bar P deditque caelum V uideri H 11 et orectos] erectosque B 12 ANTPOIION (A et n in ras. P11) BP, supra ANƟΡΩΠΟΝ add. antropon R2, ANƟΡΟΠΟΝ S, ANTropon H greci∗ (a er.) S, grece H snsum P, idem 14 15 puta\'nlt B7 17 mnltis H omnes ex omnia S* 19 sedis (i ex e) B3 possimus Pac hinc fere incepit codicis G pag. 13 (S), in qua nihil legi poterat 20 contemplatur S quia H *es (a er.) S 21 terrae R, terra V prauissimus R )
uerum homines et nominis sui et rationis obliti oculos suos ab alto deiciunt soloque defigunt ac timent opera digitorum suorum, quasi uero quicquam esse possit artifice suo maius.
Quae igitur amentia est aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant aut timere quae finxerint? \'non ipsa\' inquiunt \'timemus, sed eos ad quorum imaginem ficta et quorum nominibus consecrata sunt.\' nempe ideo timetis, quod eos in caelo esse arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest.
cur igitur oculos non in caelum tollitis et aduocatis eorum nominibus in aperto sacrificia celebratis? cur ad parietes et ligna et lapides potissimum quam illo spectetis, ubi eos esse credatis? quid sibi templa, quid arae uolunt, quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monumenta sunt?
nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri qui uel morte subtracti uel absentia fuerant separati.
deos igitur in quorum numero reponemus? si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus nec audiunt quae precamur.