Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hinc utique ἄνθρωπον Graeci appellauerunt, quod sursum spectet. ipsi ergo sibi renuntiant seque hominum nomine abdicant qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum quod recti sumus sine causa homini adtributum putant.

spectare nos caelum deus uoluit utique non frustra. nam et aues et ex mutis paene omnia caelum uident, sed nobis proprie datum est caelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut deum, cuius illa sedes est, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit qui aes aut lapidem, quae sunt terrena, ueneratur.

est autem prauissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum [*](EPITOME 12-99, 7] c. 20, 9-11. ) [*](AUCTORES 9 ss.] Ouid. Metam. I 84 ss. ) [*](EXPILATOBES § 15-17] Isidor. orig. XI 1, 5 s. ) [*]( a B(G)RSHPV] 1 exppetent B, spectant H, spectent P qui H, qu⌈i⌉a P2 2 autem] autem cum RSH rectus sublimis uultus om. P 3 ⌈dο̑⌉ By aperit B\', corr. B3 4 rationes P1, corr. P3 caelestem H 5 ille o noster SH 7 nero] u er. S 8 artifices ut uid. B\', in ras. corr. B2 erexerit R optima F1 significauit cod. Gothan. 9 pronaquae (exp. m. 2) P expectent Bx, corr. B3 10 *os (b er.) P hominis Bar P deditque caelum V uideri H 11 et orectos] erectosque B 12 ANTPOIION (A et n in ras. P11) BP, supra ANƟΡΩΠΟΝ add. antropon R2, ANƟΡΟΠΟΝ S, ANTropon H greci∗ (a er.) S, grece H snsum P, idem 14 15 puta\'nlt B7 17 mnltis H omnes ex omnia S* 19 sedis (i ex e) B3 possimus Pac hinc fere incepit codicis G pag. 13 (S), in qua nihil legi poterat 20 contemplatur S quia H *es (a er.) S 21 terrae R, terra V prauissimus R )

99
uero animum, qui sit aeternus, humilem fieri, cum figura et status nihil aliut significet nisi mentem hominis eo spectare oportere quo uultum, et animum tam rectum esse debere quam corpus, ut id cui dominari debet imitetur.

uerum homines et nominis sui et rationis obliti oculos suos ab alto deiciunt soloque defigunt ac timent opera digitorum suorum, quasi uero quicquam esse possit artifice suo maius.