Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ex quo fit ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans et moderatus et iustus est. quodsi cogitet aliquis quae sint dei opera, iam haec omnia quae mirantur homines ineptissimi ridicula iudicabit. illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur.
nam illut quidem nemo negauit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest, sed etiam inpudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem. detestabilis turpitudo!
sed tanti erat uoluptas. \'quid tu?\' inquiet aliquis \'poetisne credendum putas?\' quidni putem? non enim Lucilius ista narrat aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit, set ii potissimum, qui deorum laudes canebant.
quibus igitur credemus, [*](. EPITOME 15—17] c. 7, 4. ) [*](EXPILATORES 1 ss.] cf. Ps.-Seneca de moribus 81; prouerb. 49 (Publil. Syr. ed. Woelfflin p. 96). ) [*](BHSHMp(—19)MPV] 1 nOli in num corr. R2 2 uiolentiam RSMV, u⌜i⌝olent∗am (i er.) P et orn. B semet B 3 deicit HS 4 cohercet B, coereet RS, coerceat HM, co*ercet (h ? er.) P, cofaercet V wut V2 amazonam HMVac 5 uincit post bellatricem R uicit (t in ras. H2) HM rac1 JP 6 de add. edd. stabulum HM quit (a ? er.) B 8 poterint S, poterit H1 (poter;t H1) M 10 est et iustus P, in ras. V1 iquodsi cogitet, V2 Siint V2 12 iudicauit Bl, corr. B2 13 sed add. R2 mentiuntur BarH 14 nemo in mg. P2 negabit H eurysthaeo PV 16 mulieri* (s er.) B omphalae (e in eras. m ?) P, omfalam V 17 iubeat S faciebat R 19 quid S, quinni HM inputem S in quinni putem desinit Mp pagina nondum expleta, in proximo folio 9 ab eodem quinni putem incipit M lucius B narrauit SHM 20 luci⌜li⌝anus P2 aut Lucianus eicit Volkmannus, epist. gratul. p. 5 ii scr., hii BRHM, hi SPV po∗∗∗⌊t⌋entissimum B 21 quiij H, quo M corum H laude s1 deorum P )
credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti, sed ut praedicarent. nauigauit ergo cum Argonautis expugnauitque Troiam iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem. unde quo tempore fuerit apparet. idem furore atque insania percitus uxorem suam cum liberis interemit.
hunc homines deum putant! sed Philocteta heres eius non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius ac neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius et cineres in Oetaeo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit.
Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus quid fecit aliud diuinis honoribus dignum nisi quod sanauit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a deo meruit fulminari.
hunc Tarquitius de inlustribus uiris disserens ait incertis parentibus natum, expositum et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum didicisse medicinam; fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait [*](EPITOME 7-9] c. 7, 2. 9s.] c. 7, 4. 10 s. hunc — putant] c. 7. 5 sic-credatur. 11—14] c. 7, 5. 15-34, 1] c. 8, 1 s. ) [*](AUCTORES 22] de nat. deor. III 22,57. ) [*](BRSHMPV7 1 putant HM proferivt (~ m. 2) H 3 post quomodo s. l. ł R2? ⌊uis⌋ H2 4 iis edd., his C quid ante cultu] qua P, in ras. corr. V2 cul⌊tu⌋ V1 7 argonatis P\' (corr. P2) V 8 ob negatam filiam sibi t1 (s l. m. 2) pro filiae R 9 idem] ille HM furore. (m er.) HM 11 putant deum P filoctetha B, filotecta R, philocttecta (ae ex a m. 2) H f-tecta) M heres re\'ius (e s. I. m. 2) P, here suis V qua Bac faciem MV 12 ac ante neruos] et P edd. 13 et] ac B iin cthco, H oetheo B, oet-eo RSM sepe*liuit (1 er.) Bll, sepelliuit R, sepiliuit P1, corr. P1 14 sagittis S 15 aescolapius S, sic saepius 16 aliud, d ex t m. 2 R, sic saepius 17 hyppolytum RHM, hyppolitum (yp- S) SPV a deo, P2 18 tarquinius (n extuelc m. 3) B 19 rnatum\' B2 20 chyroni M 21 autem om. S messennium H, mersennium M 22 mortuum HM cinosuris BRS, cynosyris H, cynosiris M ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 3 )
quid Apollo pater eius? nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pauit alienum et muros Laomedonti extruxit mercede conductus, quae illi negari potuit inpune ? ab eoque primo rex perfidus quidquid cum diis pepigisset didicit abnegare. idem formonsum puerum et dum amat, uiolauit et dum ludit, occidit.
homicida Mars et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur nimis ferus et inmanis, adulterium cum Venere commisit.