Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hunc homines deum putant! sed Philocteta heres eius non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius ac neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius et cineres in Oetaeo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit.
Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus quid fecit aliud diuinis honoribus dignum nisi quod sanauit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a deo meruit fulminari.
hunc Tarquitius de inlustribus uiris disserens ait incertis parentibus natum, expositum et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum didicisse medicinam; fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait [*](EPITOME 7-9] c. 7, 2. 9s.] c. 7, 4. 10 s. hunc — putant] c. 7. 5 sic-credatur. 11—14] c. 7, 5. 15-34, 1] c. 8, 1 s. ) [*](AUCTORES 22] de nat. deor. III 22,57. ) [*](BRSHMPV7 1 putant HM proferivt (~ m. 2) H 3 post quomodo s. l. ł R2? ⌊uis⌋ H2 4 iis edd., his C quid ante cultu] qua P, in ras. corr. V2 cul⌊tu⌋ V1 7 argonatis P\' (corr. P2) V 8 ob negatam filiam sibi t1 (s l. m. 2) pro filiae R 9 idem] ille HM furore. (m er.) HM 11 putant deum P filoctetha B, filotecta R, philocttecta (ae ex a m. 2) H f-tecta) M heres re\'ius (e s. I. m. 2) P, here suis V qua Bac faciem MV 12 ac ante neruos] et P edd. 13 et] ac B iin cthco, H oetheo B, oet-eo RSM sepe*liuit (1 er.) Bll, sepelliuit R, sepiliuit P1, corr. P1 14 sagittis S 15 aescolapius S, sic saepius 16 aliud, d ex t m. 2 R, sic saepius 17 hyppolytum RHM, hyppolitum (yp- S) SPV a deo, P2 18 tarquinius (n extuelc m. 3) B 19 rnatum\' B2 20 chyroni M 21 autem om. S messennium H, mersennium M 22 mortuum HM cinosuris BRS, cynosyris H, cynosiris M ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 3 )
quid Apollo pater eius? nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pauit alienum et muros Laomedonti extruxit mercede conductus, quae illi negari potuit inpune ? ab eoque primo rex perfidus quidquid cum diis pepigisset didicit abnegare. idem formonsum puerum et dum amat, uiolauit et dum ludit, occidit.
homicida Mars et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur nimis ferus et inmanis, adulterium cum Venere commisit.
Kastor et Pollux dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. nam dolore iniuriae concitatus Idas alterum gladio transuerberauit: et eosdem poetae alternis uiuere, alternis mori narrant, ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semel mori non licet.