Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Hercules, qui ob uirtutem clarissimus et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac purgasse narratur, stupris adulteriis libidinibus inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcimenae. quid tandem potuit in eo esse diuini, qui suis ipse uitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia flagitio dedecore adfecit?

sed ne illa quidem quae magna et mirabilia gessit talia iudicana sunt, ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues deiecit sagittis, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen.

illa enim quae : uicit fragilia et mort-alIa fuerunt. nulla est enim quod ait orator tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangique possit: