Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

dicet aliquis ut habeat uel ministros uel in quos possit ipse dominari.\' quid igitur sexu opus est feminino, cum deus, qui est omnipotens ut uocatur, sine usu et opera feminae possit.

filios procreare? nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi e foliis natos et suauibus herbis ore legant, cur existimet aliquis ipsum deum nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare? illos igitur quos inperiti et insipientes tamquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus quin intellegat fuisse mortales. \'quomodo ergo\' inquiet aliquis \'dii crediti sunt?\' nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerunt, ob merita uirtutum suarum aut [*](EPITOME 1-12] c. 6, 2 s. 18—31, 2] c. 6, 4. ) [*](AUCTORES 16] Verg. Georg. IV 200 s. ) [*](BRSHMPPVJ 1 ex om. B 2 id opus] corpus HM propagandum P 3 sobolem SMPV, sic saepius codd. excepto B 4 diirsl (s m. rec.) S, diis P edd., Dii (pr. i ex c) V sunt] sunt dii PV et om. PV 5 quod V1 altero sexu] sexu (s. 1. m. 1) altero (s. I. m. 3) B nimirumquid opus est om. B\', in mg. add. B3 generent\' B (i. c. B3) 7 omnibus S ceterisque** B animalibus R 8 rationem] generationem S 9 condicioni R1; an condicionem scribendum ? 10 seruare M 11 necesaria Pac V 12 dicit HM habeant S 13 domari M 14 qui] si quis HM omnia potens B ut uocatur om. B edd., sed cf. V17, 2 sapiens-uocabatur ut] reV S2 faeminae (pr. a add. m. 3) B, femininae M, feminę∗∗ (p ex i m.2, na ? er.) P 16 Colis H e] ertl R2 20 qui non HM, quiw V7 intellegant (alt. n in eras. eodem n ? B3) BH, i⌊n⌋tellegat F2 21 crediti] creati R 22 ⌊ob⌋ B* numerum V)

31
munerum aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus inperitauerant, in memoriam sunt consecrati. quod si quis dubitat, res eorum gestas et facta consideret, quae uniuersa tam poetae quam historici ueteres prodiderunt.

Hercules, qui ob uirtutem clarissimus et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac purgasse narratur, stupris adulteriis libidinibus inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcimenae. quid tandem potuit in eo esse diuini, qui suis ipse uitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia flagitio dedecore adfecit?

sed ne illa quidem quae magna et mirabilia gessit talia iudicana sunt, ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues deiecit sagittis, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen.