Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam profecto in hominibus ceterisque animantibus diuersitas sexus et coitio et generatio nullam habet aliam rationem nisi ut omnia genera uiuentium, quoniam sunt condicione mortalitatis obitura, mutua possint successione seruari, deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus neque successio necessaria est.
dicet aliquis ut habeat uel ministros uel in quos possit ipse dominari.\' quid igitur sexu opus est feminino, cum deus, qui est omnipotens ut uocatur, sine usu et opera feminae possit.