Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed orasse quaerat aliquis a nobis idem illut quod aput Ciceronem quaerit Hortensius, si deus unus est, quae esse beata solitudo queat. tamquam nos quia unum dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus. habet enim ministros, quos uocamus nuntios.

et est illut uerum quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra rettuli, genuisse regni sui ministros deum. uerum hi neque dii sunt neque deos se uocari aut coli uolunt, quippe qui nihil faciant praeter iussum ac uoluntatem dei. nec tamen illi sunt qui uulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus.

quodsi cultores deorum eos ipsos colere se putant, quos summi dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant inuidiam, qui unum deum dicamus, multos negemus.