Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec enim potest ab ullo esse generatus qui ipse uniuersa generauit.

Satis ut opinor et argumentis docui et testibus confirmaui quod per se satis clarum est, unum esse regem mundi, unum patrem, unum dominum.

sed orasse quaerat aliquis a nobis idem illut quod aput Ciceronem quaerit Hortensius, si deus unus est, quae esse beata solitudo queat. tamquam nos quia unum dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus. habet enim ministros, quos uocamus nuntios.