Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquatur in eo libro quem de diuinatione conposuit; quartam Cimmeriam in Italia, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominet; quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus adfirmet suam fuisse ciuem eamque Grais Ilium petentibus uaticinatam et perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum; sextam Samiam, de qua scribat Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repperisse so scriptum;

septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Herophile uel Demophile nominetur, eamque nouem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum ac pro iis [*](EPITOME 6-16 tertiam - Cumanam] c. 5, 1. 11 s.] c. 5,2 Erythraea — perhibetur. 15-22, 7] c. 5, 2 ex his — tres esse libros. ) [*](AUCTORES 11-13] Orac. Sibyll. III 419-430. ) [*](ItSHMPPVJ 1 ΘЄΟΒΟΥΑΗΝ RJ, s. I. i - consilium esse dei R2, theobulen SHPV, theobolen M, cf. Hieron. quodsi Aeolico genere sornionis Sibylla θεοβούλη appellatur; σιοβυλήν edd., cf. Sent. Aen. VI12 (III445) Sibylla dicta est quasi σιοδ βουλή; an Lact. OEOU βουλήν scripsit? 2 omnis P enumerauerint HM sub — scriptitauerint in inf. mg. H2 quide- (m er.) P 3 scribtitauerant (alt. a ex i) R2 4 liiehanor PV 5 machedonis Px (h del. P2) V libissam S, lybissam PV cuius - Delphida om. M 6 eruripides V prolago Sl 7 Delphida] dolfida Epit., i delphida RS, delphidam HFV, om. M loquatur (i m. 2) R, loquitur IIM at 10 nomin∗ (& er., at m. 2) R, nominat HM erythream PV; sic uel i pro y uel h om. saepe omnes codd. 11 affirmet (at s. I. er.) R, adfirniat SM eaque (~ m. 2) H 12 graiis R, gri⌞ecis⌟ 82 13 troiam esse M 14 scribat P, scribit cett. eracorthenes S 15 sammiorum PV se om. HM 16 amolatheam HJJf, amalthaeam PV erofilc (-lo M) SHMPV 17 denofile (corr. m. 2) V; Demo conl. Pausan. X, 12, 8 Massius, de Sibyllarum indicibus p. 33 18 iis R, eis S, his cett. )

22
trecentos philippeos postulasse regemque aspernatum pretii magnitudinem derisisse mulieris insaniam; illam in conspectu regis tris combussisse ac pro reliquis idem pretium poposcisse; Tarquinium multo magis insanire mulierem putauisse;

quae denuo tribus aliis exustis cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem ac residuos trecentis aureis emisse; quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus ciuitatibus et Italicis et Graecis praecipueque Erythraeis coacti adlatique sunt Romam cuiuscumque Sibyllae nomine fuerunt;

octauam Hellespontiam in agro Troiano natam, uico Marmesso circa oppidum Gergithium, quam scribat Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus; nonam Phrygiam, quae uaticinata sit Ancyrae; decimam Tiburtem nomine Albuneam, quae Tiburi colatur ut dea iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inuentum esse dicitur tenens in manu librum.