Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ceterum Sibyllas decem numero fuisse, easque omnes enumerauit sub auctoribus qui de singulis scriptitauerint. primam fuisse de Persis, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit; secundam Libyssam, cuius meminerit Euripides in Lamiae prologo;

tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquatur in eo libro quem de diuinatione conposuit; quartam Cimmeriam in Italia, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominet; quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus adfirmet suam fuisse ciuem eamque Grais Ilium petentibus uaticinatam et perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum; sextam Samiam, de qua scribat Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repperisse so scriptum;

septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Herophile uel Demophile nominetur, eamque nouem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum ac pro iis [*](EPITOME 6-16 tertiam - Cumanam] c. 5, 1. 11 s.] c. 5,2 Erythraea — perhibetur. 15-22, 7] c. 5, 2 ex his — tres esse libros. ) [*](AUCTORES 11-13] Orac. Sibyll. III 419-430. ) [*](ItSHMPPVJ 1 ΘЄΟΒΟΥΑΗΝ RJ, s. I. i - consilium esse dei R2, theobulen SHPV, theobolen M, cf. Hieron. quodsi Aeolico genere sornionis Sibylla θεοβούλη appellatur; σιοβυλήν edd., cf. Sent. Aen. VI12 (III445) Sibylla dicta est quasi σιοδ βουλή; an Lact. OEOU βουλήν scripsit? 2 omnis P enumerauerint HM sub — scriptitauerint in inf. mg. H2 quide- (m er.) P 3 scribtitauerant (alt. a ex i) R2 4 liiehanor PV 5 machedonis Px (h del. P2) V libissam S, lybissam PV cuius - Delphida om. M 6 eruripides V prolago Sl 7 Delphida] dolfida Epit., i delphida RS, delphidam HFV, om. M loquatur (i m. 2) R, loquitur IIM at 10 nomin∗ (& er., at m. 2) R, nominat HM erythream PV; sic uel i pro y uel h om. saepe omnes codd. 11 affirmet (at s. I. er.) R, adfirniat SM eaque (~ m. 2) H 12 graiis R, gri⌞ecis⌟ 82 13 troiam esse M 14 scribat P, scribit cett. eracorthenes S 15 sammiorum PV se om. HM 16 amolatheam HJJf, amalthaeam PV erofilc (-lo M) SHMPV 17 denofile (corr. m. 2) V; Demo conl. Pausan. X, 12, 8 Massius, de Sibyllarum indicibus p. 33 18 iis R, eis S, his cett. )

22
trecentos philippeos postulasse regemque aspernatum pretii magnitudinem derisisse mulieris insaniam; illam in conspectu regis tris combussisse ac pro reliquis idem pretium poposcisse; Tarquinium multo magis insanire mulierem putauisse;

quae denuo tribus aliis exustis cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem ac residuos trecentis aureis emisse; quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus ciuitatibus et Italicis et Graecis praecipueque Erythraeis coacti adlatique sunt Romam cuiuscumque Sibyllae nomine fuerunt;

octauam Hellespontiam in agro Troiano natam, uico Marmesso circa oppidum Gergithium, quam scribat Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus; nonam Phrygiam, quae uaticinata sit Ancyrae; decimam Tiburtem nomine Albuneam, quae Tiburi colatur ut dea iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inuentum esse dicitur tenens in manu librum.

arum onmium Sibyllarum carmina et teruntur et habentur, praeterquam Cymaeae, cuius libri a Romanis occultantur nec eos ab ullo nisi a quindecimuiris inspici fas habent. [*](EPITOME 11-16 octanam — Albuneam] c. 5,1. 19-23,4] c. 5,2. 20 s.] c. 5, 3 praeter—licet. ) [*](RSHMpPV] 2 magnitudine HM, magnitudims PV mulieris] sibyllae R 3 tris R1PV1, tres R2SHMV2 ac om. HM 5 putasse HM aliir⌞s⌟ P2 6 exustus vac, ras. corr. motus Hl esse regem ẹṣṣẹ (exp. m. 2) R 7 ac om. R 8 refecto] restituto HM 10 Erythraeis ceid., crythriis IIPV, eritriis S, erytris H, eritreis M 11 fuerint S 12 marmorso M; Marmesso corruptum ex Marpesso potius Lactantio uel eius auctori quam librariis tribuendum esse probat Maassius p. 24 adn. 62 i 13 gergitium SHM; Gergithum Maassius p. 33 scribat (corr. m. 2) R, scribit (i ex a) II2 eraclidus S, herachides V 14 solonicus S cyrii PV temporis PV 15 amcyrae HM tiburtam M 16 tiburltli R1 colatur (corr. m. 2) R 17 auteuis R, arieni (alt. i in ras. m. 2) H (r cx n) M 18 cius om. HM 19 librum] librum cuius sortes senatus in capitolium (capitolio R) abstulerit RS 20 cymeae HMPV occultentur Rl, absconduntur et s. 1.1 occultantur M, occuluntur PV 21 a nullo R)

23
et sunt singularum singuli libri: quos, quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse credunt, suntque confusi nec discerni ac suum cuique adsignari potest nisi Erythraeae, quae et nomen suum uerum carmini inseruit et Erythraeam se nominatuiri praelocuta est, cum esset orta Babylone.

sed et IlOS confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum ruent abutendum. omnes igitur hae Sibyllae unum deum praedicant, maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter ceteras ac nobilior habetur, siquidem Fenestella diligentissimus scriptor de quindecim uiris dicens ait restituto Capitolio rettulisse ad senatum C. Curionem consulem, ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent: itaque missos esse P. Gabinium M. Otacilium L. Valerium, qui descriptos a priuatis uersus circa mille Romam deportarunt. idem dixisse Varronem supra ostendimus.

in his ergo uersibus quos Romam legati adtulerunt de uno deo haec sunt testimonia:

  1. εἷς θεός, ὂς μόνος ἄρχει, ὐπερμεγέθης ἀγένητος
  2. .
hunc esse solum summum deum, qui caelum fecerit luminibusque distinxerit: [*](EPITOME 7 s. omnes — praedicant] c. 5, 3. 17. 24, 1 ss. 6 s. 25, 3] c. 5, 3. ) [*](AUCTORES 3-5] Orac. Sibyll. III 808-813. 18] frg. I 7; cf. Theophil. ad Autolyc. 112 C. ) [*](B(a 16) RSHMpPV] 1 quos] qui HM edd. sybillino M 2 scribuntur HM unius] ueluti unius SHM credunt scripsi, creduntur C edd. 3 ct om. HM 4 nominaturi RPV, nominatum iri S, nominaturi 1I, nominatam iri M; cf. Archiu. lexicograph. et gramm. lat. 11 352; III 457 11 C om. R, G. PV ery transmitterentur M 13 oetablium R, octacilium (octa in ras. H) SHMV 14 uarlerium PV 16 ab his ergo dcnuo incipit B fol. 5; cf. p. 17,13 18 εἴς] IC B θεὸς] ƟIOP IIM, ƟЄO∗∗ (OC ut uid. er.) V ὃς) Õ R, OP H, POP M, 0 Pac (t OC s. 1. Pi) V H- APXPI R, APXII p ΥΠЄPMЄΓЄƟЄC (corr. m. 3) B, ΠЄΡΜЄPЄƟC s, ΥΠЄPMЄINOЄC (sed N pro n M) HM, ΜΙΙΓΠΓΙΙC P, supra antecedens H APXH hoc t ΥΠΠΡ add. P1 ArCNNeTOC (corr. m. 3) B, ΑΓЄNNTOC S, ΑΓЄNNЄZOC H, ΑΓΠΝЄTOC p, ΑΓЄNЄTOC v intcrpretatio lat. in B a m. post. add., aliam communem habent SP 20 distrinxerit S )
24
  1. ἀλλὰ θεὸς μόνος εἶς πανυπέρτατος, ὃς πεποίηκεν
  2. οὐρανὸν ἡέλιὸν τε καὶ ἀστέρας, ἠδέ σελήνην,
  3. καρποφόρον γαῖαν τε καὶ ὕδατος οἴδματα πόντου
  4. .