Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
aliut enim amplius quod diceret non habebat. hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa caelum condiderit liberisque prospexerit, ut haberent habitaculum sedemque communem:
natura igitur et ratione ducente intellexit esse praestantissimam potestatem, caeli ac terrae conditricem.
- ἔϰτισεν ἀθανάτοις δόμον άϕθιτον
.
non poterat enim dicere Iouem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus, neque ipsum Saturnum, qui caelo natus ferebatur; caelum autem tamquam deum primum constituere non audebat, quod uidebat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. haec eum ratio perduxit ad deum illum primogenitum, cui adsignat et tribuit principatum.