Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et quam multa alia de deo nostris similia locutus est! quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. nunc satis est demonstrare summo ingenio uiros attigisse ueritatem ac paene tenuisse, nisi eos retrorsus infucata prauis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos esse alios opinabantur et ea quae in usum hominis deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda et colenda credebant.

Nunc ad diuina testimonia transeamus. sed prius unum proferam, quod est simile diuino et ob nimiam uetustatem et [*](EPITOME 3 ss.] c. 4, 3. ) [*](AUCTORES 6] frg. 26. 9] frg. 16. ) [*](EXPILATOMES 1 mens soluta] cf. Isidor. orig. VIII 6, 19. ) [*](RSMpPV] 1 sola Mac, s. I. corr. 2 segregata (alt. e ex a et ga m. 2) P con⌞cretione mortalii V- cougregatioue M omnia om. R 3 uelut uel R, om. M 4 *acerrimus (s er.) R summe M 7 rectoris orbis J rectoribus PV rectorem R, rector M 8 dei ecld., deum RSPV, deus M is ta∗tum (n er.) in qua* (a et e cr.) singula R 9 suspensa] idem suspensa R 11 quod R necque R quisquam M natura C er.) S 13 intenderet V 14 deos M, deus (s. I. m. post.) P; cf. c. 7, 5, tamen Seneca fort. deos scripserat; an deus ex c. 7, 5 inlatum ? cf. 9 hic nostri SM 15 quo M 17 ternu\'isse (e part. ras. ex u et nu m. 2) P retrorsum S fuscata M, infugata P1 (corr. P2) V 18 et om. M 19 alios esse P usu M homini M 20 praedicta V esse S1 23 et S, \'est\' P2 simili S )

19
quod is quem nominabo ex hominibus in deos relatus est.. apud Ciceronem U.