Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Pythagoras ita definiuit quid esset deus: animus per uniuersas mundi partes omnemque naturam commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt.
Anaxagoras deum esse dicit infinitam mentem quae per se ipsam moueatur: Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem id est summae totius artificem.
Cleanthes et Anaximenes aethera esse dicunt summum deum, cui opinioni poeta noster adsensit:
[*](EPITOME 3—5] c. 4. 1. 5-17, 2 Thales-Zenon] c. 4, 3. ) [*](AUCTORES § 15-23] Minuc. Fel. c. 19, 3—10. § 16] Cic. de nat. deor. I 10, 25. §. 17] ibid. 11,27. § 18 Anaxagoras] ibid. 11, 26. Antisthenes] ibid. 13, 32. § 19 Cleanthes] ibid. 14, 37. Anaximelws] ibid. 10,26. 19 ss.] Georg. II 325 ss. ) [*](EXPILATORES § 17] Saluian. ibid. I 1, 2. ) [*](BRSMpPVJ 4 grauiorem SI, grauionest S1 au⌞ctor⌟itas B2 cert⌞i⌟usque B2 qui M cο̃m̃⌞t⌟aticiis (t ex er. d m. 2) S uoritatis M credentur S 6 e numero septem sapientium R ex SM quoque R, quia M 8 sunt S dm ex dei ut uid., B3 qui M 9 ⌞h⌟tunorem B3, humore (h s. 1. R7) RS 10 in deo] ideo BI, idem (sic) B3 phytagoras B 11 diffinit P quis B animusH (em ? er.) B, animus qui SM uniuersats mojdi B2 12 parte⌞s⌟B\' quo] que S1 13 anaxoras R 14 ipsa BRP1 (~ add. P7) V mou⌞e⌟turi⌟ P1 15 anthistenes BRSM 16 id est om. M cleantes BRM anaximenes (i in ras. ex a ? m. 3) B 17 dicunt (un ex i ? m.2) B 18 adsentit. B 19 tunc P imbrius M 20 coniungis B laete RS omnes BM 21 magnos B alit (1 in ras. ex b ? m. 3) B permixtos BI, corr. B3, permixius Rl, commixtus Yerg. )
- tum pater omnipotens fecundis imbribus aether
- coniugis in gremium laetae descendit et omnis
- magnus alit magno permixtus corpore fetus.
17
Chrysippus naturalem uim diuina ratione praeditam, interdum diuinam necessitatem deum nuncupat, item Zenon naturalem diuinamque legem.