Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit ex qua nata sint omnia, deum autem esse mentem quae ex aqua cuncta formauerit. ita materiam rerum posuit in umore, principium causamque nascendi constituit in deo.

Pythagoras ita definiuit quid esset deus: animus per uniuersas mundi partes omnemque naturam commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt.