Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nostrorum primus Maro non longe afuit a ueritate, cuius de summo deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt:
- principio caelum ac terras camposque liquentis
- lucentemque globum lunae Titaniaque astra
- spiritus intus alit totamque infusa per artus
- mens agitat molem et magno se corpore miscet.
ac ne quis forte ignoraret, quisnam esset ille spiritus qui tantum haberet potestatis, declarauit alio loco dicens:
- deum namque ire per omnis
- terrasque tractusque maris caelumque profundum;
- hinc pecudes armenta uiros genus omne ferarum,
- quemque sibi tenuis nascentem accersere uitas.
Ouidius quoque in principio praeclari operis sine ulla nominis dissimulatione a deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum.
quodsi uel Orpheus uel hi nostri quae natura ducente senserunt in [*](EPITOME 5-17] c. 3, 4. 18-20] c. 3, 5. ) [*](AUCTORES § 11 s.] Miuuc. Fel. c. 19, 2. 8 ss.] Aen. VI 724 ss. 14 ss.] Georg. IV 221 ss. 19 s.] Metam. I 57. 79. ) [*](EXPILATORES § 11 s.] Saluian. de gub. dei I 1, 4. 5 (Maro). 16,10 (Pythagoras)] cf. Isidor. orig. VIII 6, 19. ) [*](BRSMpPV] 1 qui V1 2 ille hoc P 4 carmen] nec carmen* (i er.) M effundit M ac] et M 5 n longe eras. S afrfuit (b m. 2) m mg. S, fuit PV a ueritate] ueritati M 6 spiritum ac mentem M 8 principium Mac, a principio Pac (a expunct.) vac (a eras.) terram R liquentes (alt. e ex i B2R2) BRV 9 luna⌞e⌟ F2 titaniaque (e in ras. ex ae) P, t,itaniaque V1 10 infusa] et fusa M partus (p ex p m. 2) V 12 quinam SPV 13 potestatibus B loco om. M 14 deum om. R omnes S, omnis (corr. m. 2) V 15 terrasq; (exp. m. 2) R tractatusque M, tactusque V1 maris*** (que er.) B . 16 hic M 17 tenus sibi M tenues (alt. e ex i) B2R2 accersere RSM, arcersere V, arcessere BP 18 operis] carminis R, operis, in mg. carminis al. m. ant., S 20 uocet B quod uel si R 21 qui B docente BJ V1, corr. JB3 F2 )
Sed hactenus de poetis. ad philosophos ueniamus, quorum grauior est auctoritas certiusque iudicium, quia noti rebus commenticiis, sed inuestigandae ueritati studuisse creduntur.