Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
num ergo fallaces erant qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum ceteros ab omni fraude cohiberent? idcirco enim a deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius et correctores prauitatis humanae.
praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes adpetunt, qui lucra desiderant: quae res procul ab illis sanctis uiris afuit.
ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut derelictis omnibus ad tutelam uitae necessariis non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent contenti extemporali cibo quem deus subministrasset. et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem.
amara sunt enim uitiosis ac male uiuentibus praecepta iustitiae. itaque ii quorum peccata et arguebantur et prohibebantur excruciatos eos acerbissime necauerunt. ergo a quibus afuit studium lucri, afuit etiam uoluntas et causa fallendi.