Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

atquin inpleta esse inplerique cottidie illorum uaticinia uidemus et in unam sententiam congruens diuinatio docet non fuisse furiosos. quis enim mentis emotae non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit?

num ergo fallaces erant qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum ceteros ab omni fraude cohiberent? idcirco enim a deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius et correctores prauitatis humanae.

praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes adpetunt, qui lucra desiderant: quae res procul ab illis sanctis uiris afuit.