Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quis dubitet potentissimum esse regem qui totius orbis habeat imperium? neque inmerito. cum illius sint Quae ubique sunt omnia cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur.
at si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uiriuni singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat.
eodem modo etiam dii, si plures sint, minus ualebunt, aliis tantundem in se habentibus. uirtutis autem perfecta natura in eo potest esse in quo totum est quam in eo in quo pars exigua de toto est. deus uero si perfectus est, ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia.
deorum igitur uirtutes ac potestates infirmiores sint necesse est, quia tantum singulis deerit, quantum in ceteris fuerit: ita quanto plures tanto minores erunt.