Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod quidem faciunt ii qui esse multos uolunt, quia necesse est inbecillos esse, siquidem singuli sine auxilio reliquorum tantae molis gubernaculum sustinere non possunt. deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummataeque uirtutis est:
quod si uerum est, unus sit necesse est. potestas enim uel uirtus absoluta retinet suam propriam firmitatem. id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere, id perfectum, cui nihil possit accedere.
quis dubitet potentissimum esse regem qui totius orbis habeat imperium? neque inmerito. cum illius sint Quae ubique sunt omnia cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur.
at si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uiriuni singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat.