Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed quia non frustra falluntur qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. nunc unitatem diuinae potestatis testimoniis conprobemus.

Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum deum praedicant, unum locuntur, quippe qui unius dei spiritu pleni quae futura essent pari et consona uoce praedixerint.