Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

iam ergo ceteri non dii erunt, sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus ac potens omnium iis officiis praefecerit, ut ipsi eius imperio ac nutibus seruiant. si uniuersi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt: nec enim potest hoc idem esse quod seruit et quod dominatur.

nam si deus nomen est summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus inpassibilis nulli rei subiectus. ergo dii non sunt quos parere um maximo deo necessitas cogit.

sed quia non frustra falluntur qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. nunc unitatem diuinae potestatis testimoniis conprobemus.

Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum deum praedicant, unum locuntur, quippe qui unius dei spiritu pleni quae futura essent pari et consona uoce praedixerint.