Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur neque quanta sit uis ac potestas diuinae maiestatis intellegit, si existimat singularem deum qui facere mundum potuit, eundem regere non posse quem fecit.

at si concipiat animo quanta sit diuini huius operis inmensitas (eamque) cum antea nihil esset, tamen uirtute atque consilio dei ex nihilo esse conflatam, quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit, iam intelleget multo facilius esse ab uno regi quod est ab uno constitutum.

dicat fortasse aliquis ne tabricari quidem tam inmensum opus mundi nisi a pluribus potuisse. quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis potestatis uirtutis maiestatisque posuerit, id totum in unum confero et in uno esse dico, ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest.