Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam pt Agamemnon, qui gessit Troicum bellum, Iouis abnepos fuit et Achilles Aiaxque pronepotes, et Ulixes eodem gradu proximus, Priamus quidem longa serie.... sed auctores quidam tradunt Dardanum et Iasium Corythi filios fuisse, non Ionis: nec enim si ita fuisset, ad usus inpudicos Ganymeden pronepotem suum habere potuisset.

itaque parentibus illorum quos supra nominaui si congruentes annos diuidas, numerus consentiet. ab excidio autem Troianae urbis colliguntur anni mille quadringenti septuaginta.

ex hac temporum ratione [*](EPITOME 15-94, 4] c. 19, 5 s. ) [*](AUCTORES § 2] pag. 139 A. 10 ss.] cf. Seru. Aenoid. III 167. ) [*](EXPILATORES § 2] cf. interpolationem codicis Fuldensis in Tertull. Apolog. c. 19 (pag. 188). ) [*](BRSHPV] 1 fuerunt B, fueri⌈n⌉t P2 2 autolicum BSH adscribto B ait in] autin in ras. V2 storia S 3 babyloni H, ∗∗babyloni⌈i⌉ P7 3 assyri H 4 antiquio II bello troiano B traiano V belo H inuenitur R 5 et duobus H betlum (1 er.) H, bellum (exp. m. 2) P 7 quodam do , in mg. •\' deo R 8 agamn S, agamennon H troianum S achillis (alt. i ex e) B3 9 iaxque 11 ulixis (alt. i ex e) B3, ulyxes B proximus] proximus fuit B; aut errore ductus aut aliam memoriam secutus Lact. seriem statuit breuiorem, siquidem Ulixes Iouis abnepos fuisse perhibetur 10 post serie itUercidisse existimo fere talia nam pater eius Laomedon abnepos fuit Dardani, qui erat filius Iouis 11 iasium (alt. i ex al. litt. tn. 3) B corinthi B, corithi R, corti S, coryti H, corysthy P1 (s expunx. Pi) V fuisse filios H 12 ganimedeu PY, ganymedem BRH, ganymede S; ef. 11 16, 17 1:1 pronepotem) cum constanti memoria Dardanus non puter certe Ganymedis fuisse tradatur, sed auus uel etiam longinquioribus gradibus remotus, aut illi auctores quidam quos sequitur Lact., cum Dardano tribuant patrem Corythum, ipsum scilicet filium louis, Ganymeden jilium Durdani atque ita pronepotem louis faciunt aut abnepotem scribendum est 13. 14 post itaque est si, om. post nominaui H 14 memoraui H congruenter edd. 15 anni post numerum H 16 ex] et B )

94
manifestum est ante annos non amplius quam mille octingentos natum esse Saturnum, qui sator omnium deorum fuit. non ergo isti glorientur sacrorum uetustate, quorum et origo et ratio et tempora deprehensa sunt.

Restant adhuc aliqua quae ad coarguendas religiones falsas plurimum ualeant, sed iam finem libro facere decreui, ne modum excedat.

ea enim plenius sunt exequenda, ut ommbus refutatis quae ueritati uidentur obstare homines qui bonorum ignorantia uagantur incerti ad religionem ueram possimus inbuere.

primus autem sapientiae gradus est falsa intellegere, secundus uera cognoscere. ergo aput quem prima haec

institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad ueri cognitionem, qua nulla est homini iucundior uoluptas, et erit iam caelestis disciplinae sapientia dignus, qui ad cognoscenda cetera libens ac paratus accesserit. [*](BRSIIPVJ 1 annos om. S **octingentos (et er., oc in ras. m. 2) V 5 cohercendas H, arguendas PV 6 libri P1, corr. P2 ⌊ne mo,dum V2 7 excedat] excedat oratio H planius R *om*nibus (h et i er.) P 8 bon⌈or⌉um (or m. al.) P 12 qu∗a (i er.) P 13 uoluntas SHP1 (corr. P2) V ΑΡΩ L ■ CAELI FIRMIANI LACTANTI DE FALSA RELIGIONE LIBER PRIMVS EXPLICIT INCIPIT LIBER SECVNDVS DE ORIGINE ERRORIS LEGENTI VITA IN ■ XPO IHV DNO N B; L • CAELII FIRMIANI INSTITVTIONVM DIVINARVM LIBER PRIMVS EXPLIC- FELIC- INC- SECVNDVS DE ORIGINE ERRORIS haec omnia in ras. m. 1 ? R; FIRmiani lactantii de falsa religione deorum. Liber primus explicit. Incipit liber secundus. de origine mortis S; FIRMIANI LACTANTI DE FALSA RELIGIONE DEORVM LIB PRIM EXPLICIT INCPT DE EADEM RELIGIONE FALSA LIB II H; subscriptione caret M; CECILII FIRMIANI DE FALSA RELIGIONE LIBER PRIMVS EXPLICIT • INCIPIT LIBER SECVNDVS LACTANTII CAECILII FIRMIANI DE ORIGINE ERRORIS AD CONSTANTINV IMPERATOR P; EXPLICIT LIBER DE FALSA RELIGIONE INCIPIT DE ORIGINE ERRORIS V )

95

LIBER II DE ORIGINE ERRORIS.

Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstrauerim, quod ii quorum uarios dissimilesque cultus per uniuersam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint functique uita diuinae necessitati morte concesserint, tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum causasque omnes explicabit, quibus decepti homines et primitus deos esse crediderint et postmodum persuasione inueterata in susceptis prauissime religionibus perseuerauerint.

gestio enim conuictis inanus et hominum inpia uanitate detecta singularis dei adserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium reuocandi homines a prauis itineribus et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se, ut quidam philosophi faciunt, tanto opere despiciant neue se infirmos et superuacuos et nihili et frustra omnino natos putent, quae opinio plerosque ad uitia compellit.

nani dum existimant nulli deo esse nos curae aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt et dum licere sibi putant, hauriendis uoluptatibus sitienter incumbunt, per quas inprudentes in laqueos mortis incurrant.

ignorant enim quae sit [*](B(G)RSHPV) ab initio libri incepit codicis G pag. 9 (55) in qua nihil legi poterat 5 **primo B esse om. B 6 hii (h s. I. B7) BS, hi HPV u∗rios (a er.) sic B 8 uitam BH 9 ne qua tamen SH His V 10 patefecit H omnis R1V 11 decep⌈t⌉i S1 crediderunt (-r S) SH 12 prauissimis SH 13 perseuerarint RPV, perseuerauerunt (-r̃ S) SH post-gestio enim hoc constantine imperator (imp R) RS; cf. Prolegomena. conuictis diis inanibus Heumannus, inanibus defendit Buenemaum coni. Epit. 20, 9 spretis inanibus; adde infra 5, 1 omissis insensibilibus et uanis 15 suspiciens V 17 tantopere RSHV dispiciant R 18 et nihili P, om. B, et nihil (nichil S) RSHV 20 cum B aut] ut P 21 totis H addicunt (i ras. ex u) H 22 sicienter (p er.) P inprudeuter B 23 incurrunt SH siut (exp. m. 2) P )

96
hominis ratio: quam si tenere uellent, in primis dominum suum agnoscerent, uirtutem iustitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suauitates non adpeterent, denique se ipsos magni aestimarent atque intellegerent plus esse in homine quam uidetur: cuius uim condicionemque non aliter posse retineri, nisi cultum ueri parentis sui deposita prauitate susceperint.

equidem sicut oportet de summa rerum saepenumero cogitans admirari soleo, maiestatem dei singularis quae continet regitque omnia in tantam uenisse obliuionem, ut quae sola debeat coli, sola potissimum neclegatur, homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos, ut uero ac uiuo deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit.

et tamen huic inpietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possint inpietatis suae qui non adgnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est?

nam et cum iurant et cum optant et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed deum nominant: adeo ueritas ipsa cogente natura etiam ab inuitis pectoribus erumpit.