Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

insipienter id quidem: quid enim profuit libros esse combustos, cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum?

nemo ergo tunc in senatu non stultissimus: potuerunt enim et libri aboleri et tamen res in memoriam non exire. ita dum uolunt etiam posteris adprobare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt.