Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminauit et exemplum ceteris ad imitandum dedit.
siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit siue ab ipso Ioue, ut Euhemerus, de tempore tamen constat quando dii coli coeperint.
Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem pro nepote. et idcirco fieri potest ut uel ante uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit id est alumni sui matrem (Opem) et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniunx, patremque Saturnum et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.
Nunc, quoniam uanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae [*](EPITOME 23—93, 6] c. 19, 5 ) [*](BRSHPVJ 1 templi S atauirio H labryandio R, labyaudro B, labriandrio SH, labriando PV; labrandeo vel Labrandio edd. Lact. et Ennii ataburus P, ataburius B, atabrus B, ataburiis (corr. m. 1?) S, atauirus H, atabyms V labryaudus R, labyandrus B, labriandrius S, labrianderius H, labriandus PV 2 hospite H 3 labrio BPac (part. ras. corr. Pl), labrio H; Lajtersio Schmidtius milioni B, mollioni H cassio (pr. s s. 1. P2) BP eundem] eius idem H 4 et ut V 5 in perpetuum B numen H 6 huic] adhuc H 7 libentes BRS 8 quidam S silicia P, ad sicilia in mg. x silicia V2 9 urbe V1 eum H 10 augere V 11 cultis P 13 mellisseo RP ut SH 14 ipso] ipso quoque PV edd. euhcreinus B, heuhemerus PV de] non de H 15 constat] non constat R coeperunt B 16 quidpo H ⌈e⌉du∗cauerit (m er.) B pronepotem H 17 ut om. S ioui II 18 alumini (exp. m. 1?) P Opem addidi, cf. c. 11, 38; 13, 2 s.; 14,2-4 19 uram H 22 num B quoniam in mg. V adpraehendimus PV)
Theophilus in libro de temporibus ad Autolycum scripto ait in historia sua Thallum dicere quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior Troiano bello fuisse inueniatur annis trecentis uiginti duobus, Belum autem Saturni aequalem fuisse et utrumque uno tempore adoleuisse. quod adeo uerum est, ut ratione ipsa colligi possit.