Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

unde poetica illa fabula originem sumpsit apes aduolasse atque os pueri melle complesse —; Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri Magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupentur.

Historia uero Sacra testatur ipsum Iouem postquam rerum potitus sit, in tantam uenisse insolentiam, ut ipse sibi fana in multis locis constituerit.

nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae ac foederis memoria conseruari.