Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus:
- terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
- instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
- ut pueri infantes credunt signa omnia aena
- uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta
- uera putant, credunt signis cor inesse in aenis.
- pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!
poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat.