Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt.
nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus:
- terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
- instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
- ut pueri infantes credunt signa omnia aena
- uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta
- uera putant, credunt signis cor inesse in aenis.
- pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!
poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat.
semper et crescit. sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Graecia primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis ubi Liber natus est proximo; qui cum frequenter citharae cantu personaret, Cithaeron appellatus est.