Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idcirco illi mulieres in operto sacrificant et Bonam Deam nominant. et Sextus Clodius in eo libro quem Graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse; quae quia contra morem decusque regium clam uini ollam ebiberat et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro ad mortem usque caesam; postea uero cum eum facti sui paeniteret ac desiderium [*](EPITOME 9—14. 19 (Bonam Deam)] c. 17, 1. ) [*](AUCTORES 13. 19 ss.] cf. Arnob. V 18 (pag. 190, 1-6). ) [*](BRSHPVJ 1 u (i. e. ii) RI, n (i. e. duo ut uid., non uero) R7, hii HV adolerentur P 2 ita eos quintus RPV, itaque (que fort. ex q B\') eos (om. Quintus) BSH 3 concre⌈m⌉auit R2 4 fuisse SH ipsuuiquod I ipsumque S sunt om. S 5 de religionibus S sit om. R 6 in senatu tunc SH posuerunt H adoleri H 7 memoria S 8 posteris om. P 11 Faunus — Saturno] faunus qui est in latio saturno B 13 fentam Rl ffentam R1) P, fenteiam B, fenam SH, sentam V; fentau cud. Taur. Epit. 17, 1; cf. Feuta Arnob. 136 (ef. V 18) fa⌈u⌉nam B 14 gauius R, gabius BSPV, gabinius H tradidit BH 15 farwnus B 17 quowd P, quod ad V ⌈mas⌉ Bz, masculus H 19 et (unte Sextus) om. H 20 sextu S, C. P1 (in G corr. P2\') V 22 regilum V2 23 murteis RPacV, misteriis S ad om. B\' (add. B3) S 24 eum om. H ac] et BS)

90
eius ferre non posset, diuinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obuolutam uini amphoram poni.

reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt.

nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus:

  1. terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
  2. instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
  3. ut pueri infantes credunt signa omnia aena
  4. uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta
  5. uera putant, credunt signis cor inesse in aenis.
  6. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!

poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat.

semper et crescit. sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Graecia primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis ubi Liber natus est proximo; qui cum frequenter citharae cantu personaret, Cithaeron appellatus est.