Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
idcirco illi mulieres in operto sacrificant et Bonam Deam nominant. et Sextus Clodius in eo libro quem Graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse; quae quia contra morem decusque regium clam uini ollam ebiberat et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro ad mortem usque caesam; postea uero cum eum facti sui paeniteret ac desiderium [*](EPITOME 9—14. 19 (Bonam Deam)] c. 17, 1. ) [*](AUCTORES 13. 19 ss.] cf. Arnob. V 18 (pag. 190, 1-6). ) [*](BRSHPVJ 1 u (i. e. ii) RI, n (i. e. duo ut uid., non uero) R7, hii HV adolerentur P 2 ita eos quintus RPV, itaque (que fort. ex q B\') eos (om. Quintus) BSH 3 concre⌈m⌉auit R2 4 fuisse SH ipsuuiquod I ipsumque S sunt om. S 5 de religionibus S sit om. R 6 in senatu tunc SH posuerunt H adoleri H 7 memoria S 8 posteris om. P 11 Faunus — Saturno] faunus qui est in latio saturno B 13 fentam Rl ffentam R1) P, fenteiam B, fenam SH, sentam V; fentau cud. Taur. Epit. 17, 1; cf. Feuta Arnob. 136 (ef. V 18) fa⌈u⌉nam B 14 gauius R, gabius BSPV, gabinius H tradidit BH 15 farwnus B 17 quowd P, quod ad V ⌈mas⌉ Bz, masculus H 19 et (unte Sextus) om. H 20 sextu S, C. P1 (in G corr. P2\') V 22 regilum V2 23 murteis RPacV, misteriis S ad om. B\' (add. B3) S 24 eum om. H ac] et BS)
reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt.
nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus:
- terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
- instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
- ut pueri infantes credunt signa omnia aena
- uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta
- uera putant, credunt signis cor inesse in aenis.
- pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!