Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec sacra Vestales uirgines faciunt, ut ait idem:
nam de infantibus qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis quid dicam non inuenio.
- tum quoque priscorum uirgo simulacra uirorum
- mittere roboreo scirpea ponte solet
.
tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum id est taetrum atque exsecrabile humano generi facinus sacrificium uocarent, cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent immauitatemque omnium bestiarum, quae tamen fetus suos amant, feritate superarent!
o dementiam insanabilem! quid illis isti dii facere amplius possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii, cum suos cultores parricidiis inquinant. orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant?