Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae cum portant, deos ipsos se gestare umeris arbitrantur.

nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur: qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus ancile portauit, cum haberet magistratus beneficio muneris eius uacationem.

non ergo ille Funus, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. merito igitur, cum haec a uiris non inperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat:

  1. o stultas hominum mentes, o pectora caeca!
  2. qualibus in tenebris uitae quantisque periclis
  3. degitur hoc aeui quodcumque est!