Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed et matris eius mysterium idem continet; quod Ouidius exponit in Fastis:
- ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide,
- tutus ut infanti uagiat ore puer.
- pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes,
- hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.
- res latuit priscique manent imitamina facti,
- aera deae comites raucaque terga mouent.
- cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant.,
- tibia dat Phrygios ut dedit ante modos
.
hanc totam opinionem quasi a poetis fictam Sallustius respuit uoluitque ingeniose interpretari, cur altores. Iouis dicantur fuisse Curetes, et sic ait, quia principes diuini intellegendi fuerunt, uetustatem ut cetera in maius componentem altores Iouis celebrauisse.
quantum errauerit homo eruditus, iam res ipsa declarat. si enim princeps est Iuppiter et deorum et religionum, si ante illum nulli dii uulgo colebantur, quia nondum nati fuerant qui coluntur, apparet Curetas ex diuerso principes fuisse diuini non intellegendi, per quos error omnis inductus est et dei ueri memoria sublata.
ex ipsis itaque mysteriis et caerimoniis intellegere debuerunt hominibus se mortuis supplicare.
non igitur exigo, ut aliquis [*](EPITOME 1-10] c. 18, 11. ) [*](AUCTOMES 3 s.] IV 207. 11] Histor. III 60 Dietsch. ) [*](BRSHVVJ 3-10] cf. Kruegerum, de Ouidi Fastis recensendis pag. 14. 3 iandudum BI, corr. B2 innitibus P idae B1 (0 del. et exp. B2) SH, i idem RPV 4 Tutus, in mg. ut, V uagiat (i ras. ex e) H 5 elye peos R 6 coribantes SH 6-7 opus res] pur. es. (e s. I. m. 2) B opus om. H 7 priseique] prisca B 8 aera deae] tradidere B raucaquWe B terga] turba H 9 cymbalia (exp. m. 2) V 10 da⌈t⌉ H2 frygios (fri- S) BSH, frygiam P1 (am expunx. et os s. I. add. m. recentiss.) V utj ui R 11 ha⌊nc⌋ H2 factam P1 (corr. P2) V salustius S 12 uoliuijtque H2 cur altores] curatores H aliores R 13 intelle⌈gen⌉di R1 14 uetustate H ut in mg. P componentes B, conponantem V1 15 altiores V celebrauis ea quam tum H 16 tam M prince⌊ps⌋ P2, principes sic V 18 colebanturj celebrantur S qui V nundum H 20 erras P sublata] sublata est H 21 cerimoniis BSHP )