Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed et matris eius mysterium idem continet; quod Ouidius exponit in Fastis:
- ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide,
- tutus ut infanti uagiat ore puer.
- pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes,
- hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.
- res latuit priscique manent imitamina facti,
- aera deae comites raucaque terga mouent.
- cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant.,
- tibia dat Phrygios ut dedit ante modos
.
hanc totam opinionem quasi a poetis fictam Sallustius respuit uoluitque ingeniose interpretari, cur altores. Iouis dicantur fuisse Curetes, et sic ait, quia principes diuini intellegendi fuerunt, uetustatem ut cetera in maius componentem altores Iouis celebrauisse.