Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum ducitur, quod in aliis si fiat, etiam seuerissime uindicatur.

ipsius autem Cretici Iouis sacra quid aliut quam quomodo sit aut subtractus patri aut nutritus ostendunt? capella est Amaltheae nymphae; quae uberibus suis aluit infantem: de qua Germanicus Caesar in Arateo carmine sic ait:

  1. illa putatur
  2. nutrix esse Iouis, si uere Iuppiter infans
  3. ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae,
  4. sidere quae claro gratum testatur alumnum.