Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed postquam Hercoli diuinos honores ob admirationem uirtutis deferri placuit, a ciuibus ara ei posita est, quam de facto βούζυγον nominauit, ad quam duo iuncti boues immolarentur sicut illi quos abstulerat aratori, eumque ipsum sibi constituit sacerdotem ac praecepit, ut isdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se umquam epulatum esse iucundius.
haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum ducitur, quod in aliis si fiat, etiam seuerissime uindicatur.
ipsius autem Cretici Iouis sacra quid aliut quam quomodo sit aut subtractus patri aut nutritus ostendunt? capella est Amaltheae nymphae; quae uberibus suis aluit infantem: de qua Germanicus Caesar in Arateo carmine sic ait:
- illa putatur
- nutrix esse Iouis, si uere Iuppiter infans
- ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae,
- sidere quae claro gratum testatur alumnum.
huius capellae corio usum esse pro scuto Iouem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est, unde a poetis αὶγίοχος nominatur. ita quidquid est gestum in abscondendo [*](EPITOME 11-131 c. 18, 10. ) [*](AUCTORES 15 ss.] u. 165 ss. ) [*](BRSHPVj 1 amarissimi V 2 ca+chinnis (c er.) B, caccinnis H, caciunis PV 3 ob miratione S uirtutum B a ciuibus placuit. B 4 BOrzrrON R, BIZrGON B, ΒΟΥZΟΥΓΟΝ S, bozogon (g ex c m. 2) H, BOrzirON P, in mg. bouis iugum m. al., ΒΟΥZΓΓΟΝ V 5 iuncti duo S sic S abstuleriat (a in rus. ex un ? m. 2) B 6 sacerdote S at S praecipit Rx 7 hisdem (h s. I. B7) BSPV 8 negare P seu quam S iocundius (o ex u Rr) RP, sic saepe codd. excepto B, iucundum S, tum iucundum H 10 dr P1, in tng. ducitur m. post., dicitur V malim I 8 nindicetur 11 eretici S Cretici - aliud in mg. V2 12 amathae (corr. m. 2) B, amalthaeae RPac, amalathe H 13 numphae H quae uberibus — sic ait om. B quae] quod P1, corr. P2 de qua] unde H 15 illa] una codd. German. 16 uero SH 17 crete aere H, cre∗tae.ae (A er., w M. 2) V foedissima capra H 18 sidereque B quae om. H grato , 8. I. corr. 19 corio usum] curiosum H 20 museus BRSH 21 αὶγίοχος om. B, aegiochus RSV, egiocus H, aegiosus P iu] tum in H )