Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὺϕημία̣ ut Graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, eaque pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum.
cuius rei haec ratio redditur, si famen ulla esse ratio in rebus uanissimis potest.
Hercules eo cum delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem ueuderet. enimuero ille negauit fieri posse, quod spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur.
Hercules solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. at ille infelix cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est, quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit.