Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae sit ergo quaeramus. at ea profecto manifesta est. nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similia habet cornua, et

  1. placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
  2. ne detur celeri uictima tarda deo,
ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri quam quae posset ipsum cui mactatur imitari.

aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὺϕημία̣ ut Graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, eaque pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum.

cuius rei haec ratio redditur, si famen ulla esse ratio in rebus uanissimis potest.

Hercules eo cum delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem ueuderet. enimuero ille negauit fieri posse, quod spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur.