Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Galli Esum atque Teutaten humano cruore placabant. ne Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latiaris Iuppiter etiamnunc sanguine colitur humano. quid ab his boni precantur qui sic sacrificant?

aut quid tales dii praestare hominibus possunt, quorum poenis propitiantur? sed de barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit: nostri uero qui semper mansuetudinis et humanitatis sibi gloriam uindicauerunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur?

ii enim potius scelerati sunt habendi, qui cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et inperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur.

apparet tamen antieum esse hunc immolandorum hominum ritum, siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed ut in Tiberim de ponte Muluio mitteretur.

quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est: cuius responsi ultimus uersus est talis:

  1. ϰαὶ ϰεϕαλὰς Ἀίδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα
  2. .
[id est hominem] quod quia uidetur ambiguum, et fax illi et homo iaci solet.