Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid turpius, quid flagitiosius, quam si Vesta beneficio asini uirgo est? at poeta fabulam finxit.

num ergo illut est uerius quod referunt ii qui Phaenomena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis locuntur quas Graeci ο̌νους uocant, asellos fuisse qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset, quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur? itaque inter eum Priapumque ortum esse certamen de obsceni magnitudine: Priapum uictum et iratum interemisse uictorem.

hoe uero multo magis ineptum est, sed poetis licet quidquid uelint. [*](EPITOME 4-22] c. 18, 8. ) [*](AUCTORES 2 s.] ef. Cic. Verr. IV 48,106. 6 ss.] Ouid. Fast. VI 309-348. 16 ss.] cf. schol. Arat. Germanici pag. 70, 12 ss.; 129, 3 ss. Breysig; Hygin. Astron. II 23. ) [*](BRSHPV] 1 isoris H 2 in matrimonium R 3 ethnėao (exp. w. 1 uel 2) B, aet⌈h⌉nae R2, ethnae S, aethne H ascensis P 5 lamsacum BR, lansa⌊cũ⌋ (in ras. m. 1 ?) S, lamsacum. Apud lamsacum H, lapsacum PV litalis B asellis P1, corr. P2 6 ad festum] adfectu H 8 somn∗um (i er., que om.) R coepisse PV 10 asello V1 11 hec S lamsace- nos BRHP, lasacenos S, la⌈p⌉sacenos V3 12 ultione S consue⌊uit⌋ V1 14 consecrate H panubuw (s er., s s. I. m. 2) B 16 refer̃t//// (4 hastae er.) P ii Rl, hii BlVH, hi SPV faenomena ex senomina ut uid. B2, fetomenas H 17 concri R loquuntur SP 18 onus B, onos H, ONOIC P1, in mg. asinos m. al. 19 possit R, possent S 20 hoc] ob B dederint S 21 opsceni P1 (corr. P2) V 22 iratum] iterum B uectorem P1, corr. P* ) [*]( 6* )

84
non excutio tam deforme mysterium nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. finxerint haec sane poetae, sed necesse est maioris alicuius turpitudinis tegendae gratia ficta sint.

quae sit ergo quaeramus. at ea profecto manifesta est. nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similia habet cornua, et

  1. placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
  2. ne detur celeri uictima tarda deo,
ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri quam quae posset ipsum cui mactatur imitari.

aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὺϕημία̣ ut Graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, eaque pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum.