Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
aput Lampsacum Priapo litabilis uictima est asellus, cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur. cum dii omnes ad festum Matris Magnae conuenissent epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quieuisse humi Vestam somnumque cepisse; ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum, sed illam intempestiuo clamore aselli quo Silenus uehebatur excitatam, libidinem uero insidiatoris esse deceptam ;
hac de causa Lampsacenos asellum Priapo quasi in ultionem mactare consuesse, aput Romanos uero eundem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conseruatae panibus coronari.
quid turpius, quid flagitiosius, quam si Vesta beneficio asini uirgo est? at poeta fabulam finxit.
num ergo illut est uerius quod referunt ii qui Phaenomena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis locuntur quas Graeci ο̌νους uocant, asellos fuisse qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset, quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur? itaque inter eum Priapumque ortum esse certamen de obsceni magnitudine: Priapum uictum et iratum interemisse uictorem.