Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic est Osiris, quem Serapim [uel Serapidem] uulgus appellat. solent enim mortuis consecratis nomina immutari, credo ne quis eos putet homines fuisse.

nam et Romulus post mortem Quirinus factus est et Leda Nemesis et Circe Marica. et Ino postquam se praecipitauit, Leucothea materque Matuta et Melicertes filius eius Palaemon atque Portunus.

sacra uero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. nam sicut [*](EPITOME 20-83, 4] c. 18, 7. ) [*](AUCTORES 6] Ouid. Metam. IX 693; cf. Lucan. VITI 831 ss. 13 s.] Lucan. IX 158 s. ) [*](BRSHPVj 1 quatinus S, sic saepe codd. excepto B paruulum filium S pamolum H uel (ante perdiderit) om. B 2 declabrato R pectora] corpora B\', in ras. corr. B2 3 sua] sua nuda H sic S ferat S 6 num⌈quam⌉quae B2, nusquamque H 7 inueniuntur S ergo] enim B 8 uera S 9 mulierem om. S p⌊a⌋ene B3 10 nisi unicum post repcrisset quod Rt, del. B2, post orbam 8. 1. nisi unicum illum add. 22* unic⌊ũ⌋ P, unicam V poeta S 13 issi P, issim V 14 et tectum] eiectum B, et rectum SH ligno PV uulgum S osiris S 15 serapem BPV, sarapem H sarapidem B1, corr. B2 uel Serapidem eiecit Volkmannus, epist. gratul. pag. 5 appellant B 17 putent B 18 ⌈ne⌉mesis V2 cice P mari**ca (ga er.) B 19 inopusfquam sic P praecipitauit in mare H leuchotea BV matlll (3 hastae er.) mutata P 20 melicertus V1, rus. et s. I. corr. V2 21 eleusiniae B, eleusinam V iis H)

83
ibi Osiris puer planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae uertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur.