Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

semper enim perdunt, semper inueniunt. refertur ergo in sacris imago rei quae uere gesta est, quae profecto si quid sapimus declarat mortalem mulierem fuisse ac paene orbam, nisi unicum repperisset. quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adulescens morte patris audita haec loquitur:

  1. euoluam busto iam numen gentibus Isim
  2. et tectum lino spargam per uulgus Osirim.

hic est Osiris, quem Serapim [uel Serapidem] uulgus appellat. solent enim mortuis consecratis nomina immutari, credo ne quis eos putet homines fuisse.

nam et Romulus post mortem Quirinus factus est et Leda Nemesis et Circe Marica. et Ino postquam se praecipitauit, Leucothea materque Matuta et Melicertes filius eius Palaemon atque Portunus.