Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat?

ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra, quorum alia sunt Matris, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant — amputato enim sexu nec uiros se nec feminas faciunt — alia Virtutis, quam eandem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant.

sectis namque umeris et utraque manu destrictos gladios exerentes currunt ecferuntur insaniunt. optime igitur Quintilianus in Fanatico istud inquit si deus cogit, iratus est.

etiamne haec sacra sunt? non satius est pecudum modo uiuere quam deos tam inpios, tam profanos, tam sanguinarios colere?

sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus. interim uideamus et cetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora.