Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

  1. tantum religio potuit suadere malorum.
  2. quae peperit saepe scelerosa atque inpia facta.

cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat?

ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra, quorum alia sunt Matris, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant — amputato enim sexu nec uiros se nec feminas faciunt — alia Virtutis, quam eandem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant.

sectis namque umeris et utraque manu destrictos gladios exerentes currunt ecferuntur insaniunt. optime igitur Quintilianus in Fanatico istud inquit si deus cogit, iratus est.