Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid potest esse his hominibus sancti? aut quid in profanis locis faciant qui inter aras deorum summa scelera committunt? [*](EPITOME 11] c. 18, 3. ) [*](AUCTOMES 4 ss.] V 629 ss. 9 s.] V 621 s. ) [*](BRSHPV] 1 rediret1 P2 2 ex cirpo Bl (s s. 1. add. B2) S, idcirco H 4 tyriutius BS, tiryntius H, tiri⌈n⌉tius P1 quodannis BHV, quod auni P 5 tristitia B leucadia H G aqua SH quiritis S 7 iaci codd. Ouiclii, iace BSPV, iacent R, iacebant H 8 uirgines uestales B 9 tu SH, tunc P 10 inoboreos crirpea V rs\'cirpea B2, scirpa R solent R, soles SH 11 immolabuntur P 14 genere S 15 maxime (e in.ras.ex ae P m. 2, a s. 1. m. 3) B 17 qua P tamen] et non P f*etus (å er.) B 18 dementia S insanabile SV 19 diis P possunt R1 si essent om. B h 20 orbitate B 22 esse om. S iis (h m. 2) R homini H sanctum H aef*anis in ras. ex jppianis 14 uid. P7 23 inter aras] interas H )
Pescennius Festus in libris historiarum per saturam refert Karthaginienses Saturno humanas hostias solitos immolare et cum uicti essent ab Agathocle rege Siculorum, iratum sibi deum putauisse; itaque ut diligentius piaculum soluerent, ducentos nobilium filios immolasse.
- tantum religio potuit suadere malorum.
- quae peperit saepe scelerosa atque inpia facta.
cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat?